- OSTROGOTIA
- OSTROGOTIAregio Sueciae in Gothia, sub qua sunt provinc. Ostrogothia propria, et Smalandia, cum Oelandia et Gothlandia, insula in mari Baltico. habet e Septentrione Sueoniam, ab Ortu mare Balticum, a Meridie Blckingiam et Scaniam, ab Occidente Westrogothiam. Ostrogothia autem propria est inter Sueoniarn ad Boream, Westrogothiam ad Occidentem, mare Balticum ad Ortum, et Smalandiam ad Meridiem. Eius urbes Norcopia, Nordholmia, Sudocopia, Kelmum et Stegeburgum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.